- BIGOTHI
- BIGOTHIdicti Normanni sunt, qui Neustriam in Gallia incolendam accepêre. Vetus Chronic. Historiae Franc. Tom. III. de Rollone primo Normannorum Duce, Hic non est dignatus pedem Carali osculari, nisi ad os suum levaret. Cumque sui Comites illum ammonerent, ut pedem Regis in acceptione tanti muneris (Neustriae provinc.) oscularetur, linguâ Anglicâ respondit, Ne se bigot, quod interpretatur, Ne per Deum. Rex vero et sui illum deridentes et sermonem eius corrupte referentes, illum vocaverunt Bigoth, unde Normanni adhuc Bigothi vocantur. Vide Stephan. Paschasium Disquisit. Francic. l. 8. c. 2 et infra, voce Nortmanni.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.